- HIEROPHANTA
- HIEROPHANTAGraece Ι῾εροφάντης, Sacerdotis notnen apud Athenienses, quos cicutae haustu Veneris ardorem restringere consuevisse, imo se ipsos evirasse, tradit Hier. c. Iovinian. et Ep. 11. Proprie vero sic dicebatur in sacris Hecates: quemad modum in sacris Mithriacis Pater sacrorum; in sacris Matris Deûm, Tauroboliaus. Vet. Inscr. Romae: VETTIO. AGORIO. PRAETEXTATO. VIRO. C. PONTIFICI. VESTAE. PONTIFICI. SOLIS. QUINDECIMVIRO. AUGURI. TAUROBOLIATO. CURIALI. NEOCORO. HIEROPHANTAE. PATRI. SACRORUM. Eum ἠχεὶον, i. e. tintinnabulum sive nolam pulsare Athenis consuevisse, refert Apollod. l. de Diis. Vide Frane. Swertii Notas in Hier. Mag. l. de Tintinnab. c. 10. ubi et inter Symbola Eleusiniorum Hierophanta fuit, Salmas. ad Solin. p. 750. et 752. Hesych. Ι῾εροφάντης est μοςταγωγὸς, ἱερεὺς ὁ τὰ μυςτήρια δεικνύων. Nempe ὁ τὰ ἱερὰ φαίηον, qui sacra et symbola τοῖς τελουμένοις ostendebat. uti discimus ex Alcibiade Plutarchi. atque hic erat ceterorum Sacerdotum Antistes: unde idem in Numa Pontificem Max. apud Rom. eum obtinuisse in ter Sacerdotes locum ait, quem προφήτης vel Ε᾿ξηγητὴς, aut potius Ι῾εροφάντης, apud Graecos tenebat. Idem enim cum Hierophanta Prophera fuit, ut cuius partes fuisse, siparia, reducere, simulacrum initiatis ostendere, et mysteriorum obscurs interpretari, docet Themistus Orat. 2. ornatre porro seu vestire idola et cerimonias baiulare, Firmicus l. 3. c. 11. et 16. Hoc tamen videtur inter utrumque intercessisse discrimen: quod Hierophanta ὁ φαίνων τὰ ἱερὰ, quatuor officio suo fungebatur, erat etiam προφήτης, quatenus sc. mysticam religionem explanabat: at vero subiectos quoque habebat προφήτας et Ε᾿ξηγητὰς, quorum opera quandoque utebatur. Desid. Herald. Animadv. Arnob. l. 5. Hinc Fem. Hierophantria uti de eiusdem Vertii uxore legimus, in alia Inscr. FABIAE. AGORIAE. PAULINAE. etc. SACRATAE. APUD. ELEUSINAM. DEO. IACCHO. CERERI. ET. CORAE. SACRATAE, APUD. AEGINAM. DEABUS.. TAUROBOLIATAE. ISIACAE. HIEROPHANTRIAE. DEAE. HECATAE. etc. apud eund. ad Lamprid. in Heliogab. Sic porro Sacri Doctores sive sacrarum rerum consulti dicti sunt, quales Romanorum fuêre Pontifices, de quibus ita Dionys. Halic. l. 2. p. 132. Portifices, inquit, de omnibus causis ad sacra pertinentibus iudicant, tam inter Magistratus sacrificos, quam inter privatos homines: novasque leges de sacris arbitratu suo condunt, sicubi destituuntur scriptis legibus: et magistratus, penes quos cerimoniae sunt, ac sacrificia Sacerdotesque omnes, examinant: Ministros quoque sacrorum in officio continent, ne quid praeter solemes ritus factiant, a profano etiam et imperito vulgo consuluntur de cultu Deorum ac Geniorum, alitsque Religionibus, qyod si quem animadvertant praescripta sua contemnere, eum mulctant pro delicti magnitudine. Ipsi nillius potestati sunt obnoxii, nec tenentur adreddendam rationem vel Senatui vel Populo. Eadem fere Cic. habet in Orat. pro Domo, pro Lentulo etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.